Latin
526
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 526
Unproofread scanNot analysed yet
speciei veriusque: vtriusque descenius de luminoso corpore, fit in momento, vtraque transit medium magnum &parvum sine jactura, non vectigalis, nihil perit in itinere ex fonte suo, nihil inter fontem &illuminabile vel mobile dispergitur. Effluxus igitur vterque immateriatus est, non qualis odorum, cum diminutione substantiae, non qualis caloris ab aestuante fornace, &si quid est simile, quibus media implentur: nec enim vspiam est species illa, nisi in opposito &occurrente corpore, lucis quidem in ejus superficie opaca; virtutis verò motoriae in tota cor pulentia: in spacio verò intermedio inter solem &superficiem, non est, sed fuit. Quod si occurreret sphaerica superficies concava corporis opaci; species vtraque solaris, totis copijs, quibus egressa erat è corpore solis, in id concavum dispergeretur, sic vt tantundem ejus esset in ampla &remotiori aliqua sphaera hujusmodi, quantum in angusta &propinqua. Ac cum proportio orbium convexorum sit dupla ad proportionem diametrorum: duplo igitur tenuior efficeretur species ista in orbibus inaequalibus, quàm remotior: &rursum, quia circulorum est eadem simpla proportio, quae &diametrorum: in longum igitur species eadem proportione est tenuior, quâ &à fonte remotior. Vnde desumuntur argumenta hujus comparationis? De luce proprietates istae demonstratae sunt in opticis licis: de virture Solis motrice per analogiam eaedem probantur, servata differentiâ inter opera illuminationis &motus, &objectorum vtriusque: inveniunturque consentaneae experimentis astronomicis. Cùm enim Planeta vnus e idem, vt infrà dicetur, in partibus eccentrici circuli aequalibus reverâ, sed inaequalibus intervallis à Sole distantibus, moras terat inaequales, idque in ipsa hac intervallorum proportione: sequitur igitur, etiam virtutem motricem in longum attenuari eadem proportione, quâ lux in longum attenuatur, in proportione scilicet amplitudinis circulorum, quorum sunt intervalla illa seu semidiametri.