# Epitome astronomiae Copernicanae 526

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 526. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/526

speciei veriusque: vtriusque descenius de luminoso corpore, fit in momento, vtraque transit medium magnum & parvum sine jactura, non vectigalis, nihil perit in itinere ex fonte suo, nihil inter fontem & illuminabile vel mobile dispergitur. Effluxus igitur vterque immateriatus est, non qualis odorum, cum diminutione substantiae, non qualis caloris ab aestuante fornace, & si quid est simile, quibus media implentur: nec enim vspiam est species illa, nisi in opposito & occurrente corpore, lucis quidem in ejus superficie opaca; virtutis verò motoriae in tota cor pulentia: in spacio verò intermedio inter solem & superficiem, non est, sed fuit. Quod si occurreret sphaerica superficies concava corporis opaci; species vtraque solaris, totis copijs, quibus egressa erat è corpore solis, in id concavum dispergeretur, sic vt tantundem ejus esset in ampla & remotiori aliqua sphaera hujusmodi, quantum in angusta & propinqua. Ac cum proportio orbium convexorum sit dupla ad proportionem diametrorum: duplo igitur tenuior efficeretur species ista in orbibus inaequalibus, quàm remotior: & rursum, quia circulorum est eadem simpla proportio, quae & diametrorum: in longum igitur species eadem proportione est tenuior, quâ & à fonte remotior. Vnde desumuntur argumenta hujus comparationis? De luce proprietates istae demonstratae sunt in opticis licis: de virture Solis motrice per analogiam eaedem probantur, servata differentiâ inter opera illuminationis & motus, & objectorum vtriusque: inveniunturque consentaneae experimentis astronomicis. Cùm enim Planeta vnus e idem, vt infrà dicetur, in partibus eccentrici circuli aequalibus reverâ, sed inaequalibus intervallis à Sole distantibus, moras terat inaequales, idque in ipsa hac intervallorum proportione: sequitur igitur, etiam virtutem motricem in longum attenuari eadem proportione, quâ lux in longum attenuatur, in proportione scilicet amplitudinis circulorum, quorum sunt intervalla illa seu semidiametri.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
