Latin
531
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 531
Unproofread scanNot analysed yet
lam verò stinera circularia planetarum sunt in proportione intervallorum simplâ: sicut enim est SA ad SD, sic etiam se habet totus circulus BA ad totum circulum ED: pondera verò, seu copia materiae in diversis Planetis, sunt in proportione intervallorum dimidiatâ, vt suprà probatum, sic vt semper, qui altior, is plus habeat materiae, eoque &tardius promoveatur, &plus temporis in periodum suam accumulet, cum jam antea ratione itineris plus temporis desideraverit. Nam sumpto medio proportionali SK inter SA, &SD duorum planetarum intervalla, vt SK se habet ad majus SD, sic se habet copia materiae in planeta A, ad illam in planetâ D: tertia vero &quarta causae se mutuò compensant in diversorum planetarum comparatione: simpla verò &dimidium proportionis intervallorum, constituunt proportionem ejusdem sesquialteram: periodica igitur tempora sunt in proportione intervallorum sesquialterâ: Vt si sint continuè proportionales SD, SK, SA, SL, erit vt SL ad SD.