# Epitome astronomiae Copernicanae 531

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 531. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/531
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/531

lam verò stinera circularia planetarum sunt in proportione intervallorum simplâ: sicut enim est SA ad SD, sic etiam se habet totus circulus BA ad totum circulum ED: pondera verò, seu copia materiae in diversis Planetis, sunt in proportione intervallorum dimidiatâ, vt suprà probatum, sic vt semper, qui altior, is plus habeat materiae, eoque & tardius promoveatur, & plus temporis in periodum suam accumulet, cum jam antea ratione itineris plus temporis desideraverit. Nam sumpto medio proportionali SK inter SA, & SD duorum planetarum intervalla, vt SK se habet ad majus SD, sic se habet copia materiae in planeta A, ad illam in planetâ D: tertia vero & quarta causae se mutuò compensant in diversorum planetarum comparatione: simpla verò & dimidium proportionis intervallorum, constituunt proportionem ejusdem sesquialteram: periodica igitur tempora sunt in proportione intervallorum sesquialterâ: Vt si sint continuè proportionales SD, SK, SA, SL, erit vt SL ad SD.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
