# Epitome astronomiae Copernicanae 534

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 534. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/534
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/534

Nam planeta propinquior Soli factus, non longioros tantum arcus de circulis Virtutis moventis occupat, sed confertiores etiam: quare potius in dupla quam in simpla proportionis intervallorum, moras extendere debuiti Imò & idem dicitur quod supra, & idem respondetur. Etsi enim Saturnus tunc nobis non descendebat in orbem terrę: compa rabamus tamen cum spacio virutis a Saturno occupatae, non spacium tantum virtuosum id, quod Terra in orbe Saturni fuisset occupatura, sed omninò id, quod Terra in suo proprio orbe occuparet. Ergo vt prius, quòd confertiores sunt circuli, id est transcribendum speciei corporis, quae distinctum quid est ab inhaerente virtute movente, quae in solam longitudinem tendens, nihil lucri accipit ab illa subje. cti sui condensatione in latum: nisi quòd linea tenuis. latitudine carens, naturalem vim nullam ne in longum quidem habet: vbi talis lineae latitudo non densitate sed spacio censetur, propter ipsam scil: corporum rehendorum latitudinem, vt supra etiam monui. V. De Telluris motu an nuo. Terram igitur haec Copernici philosophiae facit vnum ex planetis & inter sidera circumfert; quaero quid praeter dicta requiratur ad faciliorem dogmatis, argumentorumque perceptionem! Cùm Telluris motus annuus fiat necessarius, statuta quiete centri Solis in centro mundi, efficiaturque ex corer corporis Solaris conversione in illo spacio, & planè tollat veritatem stationis & retrogradationis planetarum, tamque per meram deceptionem visus excuset: distinguendae sunt diligenter quaestiones istae. 1. An Sol in centro mundi haereat. 2. An orbes omnes quinque planetarum, & Terrae illorum medij, cirea Solem circumducti sint, sic, vt Sol in omnium complexu sit.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
