# Epitome astronomiae Copernicanae 536

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 536. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/536
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/536

2. Hanc argumentationem aute paucos annos clarissimâ demonstratione confirmavit Galilaeus, detecta per Telescopium illuminatione Veneris, quae cùm est directa & Soli vicina, rotundam habet figuram, cùm retrograda, corniculatam. Hinc enim evincitur certissimè, & illuminationem ejus esse à Sole, & illam, quando rotunda apparet & directè incedit, supra Solem esse, quando corniculata & retrograda, infra Solem, & sic circa Solem circumire. Demonstratio hujus rei lucis caussa conjungatur cum demonstratione illuminationum Lunę. De Mercurio non dissimilia profert Marius, ejusdem Telescopij ministerio, deprehensâ luminis imbecillitate, descendente ad terram planetâ: quod indicio est, speciem illuminationis mutari, lumenque in cornu attenuari, sic vt minùs moveat oculum de propinquo, quam de longinquo; quod sine hac attenuatione in cornu absurdum esset: quippe propinqua alias majora apparent, quam si recesserint longius Iam quod tres superiores attinet, demonstrant Aristarchus, Coperhicus & Tycho Brahe, si etiam illos circa Solem ordinemus, Solemque commune quasi centrum quinque planetarum statuamus, sic vt motus Solis seu verus seu apparens, totos quinque planetarum orbes attineat: liberari nos, vt priùs in Venere & Mercurio, duobus eccentricis supervacuis, sic nunc in superioribus, 1. tribus epicyclis, 2. motûs eorum realis consensu caeco & incredibili cum motu Solis, 3. itaque stationes & retrogradationes eorum non minùs quàm supra in Venere & Mercurio, respectu Solis, quem circumeunt, revera nullas esse, 4.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
