# Epitome astronomiae Copernicanae 540

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 540. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/540
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/540

Ex eodem rerum gerere, sc. ex observationibus discimus, vniuscujusque primarij planetae orbitam ab ecliptica secari locis ex centro solis, non ex alio vicino puncto, oppositis. 3. Quod si differrent ista duo centra, Solis, & regionis mobilium; tunc aut centro Solis aut centro Regionis mobilium asscribendus esset motus tardissimus in circello parvo, propter progressum apogaei Solis, vt lib. VI. & VII. docebitur. Et sic non posset ex his duobus alterum, quod movetur, vel esse vel manere in centro mundi. At vtrumque verisimile est, & in centro mundi esse, & ibi quiescere: Solem quidem propter argumenta & superiora & sequutura: Nodum verò mobilium, propter rationes, & fontem motûs, quem jam diximus ex hoc communi centro mobilium scaturire: fonti verò motûs quies competit, & propter quietem, locus in centro tam mobilium quam totius mundi. 4. Eidem fontimotus sedes assignanda est non in aliquo puncto mathematico, proximè corpus nobilismum, sed potius in illo ipso corpore nobilissimo, propter tres causas: primò vt absurdum effugiamus, Fontem motus, qui necessariò statuitur esse in illo communi Nodo sphaerarum omnium, vt infra probabitur, esse proximè cor mundi, nec tamen in ipso corde mundi, sole scilicet: secundò, quia vis motrix non potest residere in puncto mathematico, sed requirit corpus, nimirum cor mundi, solem: tertiò, quia vis motrix omninò sibi postulat centrum mundi, in quo Sol ipse est: sicut superficici mundi quies, motus intermegampetit.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
