Latin
541
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 541
Unproofread scanNot analysed yet
Inprimis verò Braheanae sententiae eripiendum est hoc, &demonstrandum, quòd non differat centrum regionis mobilium à centro Solis. Nam si hoc sequatur Braheus: cogetur assignare Soli alium motum; huic verò centro mobilium etiam alium differentem, quo motu fiat, vt Sol jam antecedat hoc centrum, jam sequatur, jam supra stet, jam infrà; &tamen vtrumque tandem semper habeat periodum temporis. 6. Quin etiam accideret Braheo absurdum &mirabile quid. Sol enim moveretur motu eccentrici; habens Apsidem hodie in Cancro: centrum verò mobilium haberet motus sui eccentrici apsidem in opposito signo Capticorno. At quae hujus rei causa esset? 7. Haec duo vltima argumenta praebent vnum argumentum etiam contra Copernicum, quatenus etiam ipse nodum istum planetarum omnium collocat proximè Solem, non in ipso Sole. Omnium reliquorum primariorum planetarum motus in hoc conveniunt, quòd puncta, circa quae motus eorum aequabiles apparent, differunt situ a centro communi regionis mopilium: sola Tellus hoc ipsum punctum pro norma sui motus observaret, si Sol non esset in ipsissimo centro regionis mobilium. At quae hujus diversitatis causa esset? 8. Denique causa cur Copernicus &Braheus differre fecerint ista duo centra, non est sufficiens, nec satis astronemica. Nam ad id illi redacti sunt tantu per hoc, quòd in suis formis hypothesium voluerunt exprimere omnimodam aequipollentiam formae Ptolemaicę. Atqui necesse non erat, vt Ptolemaei vestigijs tam presse insisterent. Quippe Ptolemaeus non omnes partes suae hypotheseos ex observationibus extruxit, sed multa super hac praeconceptâ falsâ opinione fundavit, quòd oporteat praesupponere motus planetarum per totum circulum aequabiles, quod demonstratur ex observationibus esse falsum. Haec argumenta astronomica hic sub vnum aspectum collocata, qui solidè cupit intelligere, is adeat mea commentaria de motibus stellae Marris. Quibus denique argumentis probas tu 4. centrum Solis, quod est in meditullio orbium planetariorum, gestans totum eorum Systema, nou circumire aliquo motu crnnuo, Vt Vult Braheus, sed secundum Copernicum, haerere in Vno loco immobile, Terrae Verò centrum annuo motu circumtre Etsi vno demonstrato, &alterum necessariò sequitur: quaedam tamen argumenta ipsum Solem propius attinent, quaedam Tellurem: quaedam aequaliter vtrumque Primùm hic militat idem argumentum, quo jam modo vindicavimus Soli meditullium orbium: supervacua scilicet multitudo orbium &motuum sublata Nam sicut est multò probabilius, esse vnum aliquod systema orbium solis, commune ¢ro solis &illi nodo quinque orbium, secundum Tychonem Brahe: quàm vt credamus Ptolemaeo, in vnoquolibet quinque planetarum, proptet orbes ad motus eorum proprios spectantes, ineste insuper vnum integrum systema orbium, simile ad vnguem sexto Solis systemati: sic etiam porrò nunc est multò probabilius, vnius Telluris centrum annuo motu circumire, Sole quiescente secundùm Copernicum: quam illi Nodo quinque systematum cum orbibus &planetis ipsis &sexto sole, eundem annuum motum (praeter motus caeteros cuique proprios) competere secundùm Braheum.