# Epitome astronomiae Copernicanae 542

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 542. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/542

Is enim etsi supervacuas allas Ptolemaei quinque Theorias, Solaris similes, è planetarum genuinis systematibus sustulit, adque nodum illum systematum communem deduxit, occultavit, in vnam conflavit; rem tamen ipsam, quae per illas theorias efficiebatur, reliquit in mundo: vt planeta quilibet praeter illum motum, qui est ei revera concedendus, moveatur etiamnum ipso insuper motu solis, miscens vtrosque in vnum: ex qua mixtura, cùm orbes solidi nulli sint, spirae in spacio mundano efficiuntur perplexissimae. Vidè Schema hujus perplexitatis in com. Martis. fol. 3.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
