# Epitome astronomiae Copernicanae 547

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 547. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/547
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/547

Tredecimum ab instrumentis motorijs. Nam si Solem & terram parimur circa suos axes gyrari: tunc horum corporum species fiunt subjecta virtutum moventium, quibus planetae sex à Sole, Luna à terrâ moveatur. At si Sol circumit annno motu; quiescente terra: tunc Soli movendo species nulla corporis, quae motum inferat, pręstò est: nec terra, si non drurno tempore circa suum axem totquetur; quiquam habet, quo Lunam moveat. Sed hoc argumentum magis vrget motum diurnum. Quartumdetimum à motu longitudinis tale est. Si Sol movetur, circuingestans orbium omnium systema, novi quid fit circa ipsum: aliquod enim corpus moveb seipsum, aut certem ab extrinseco peculiari motore, cùm caetera primatia corpora moveantur ab vno communi Sole, & sic ab alio, quam à seipsis. At si tellus movetur in circulum: à Sole & ipsa movetur, vt caeteri primarij, novi nihil accidit. Itaque hanc verisimile est moveri, quippe apparente verisimili causa ejus motus; Solem verò fixum stare. Quindecimum argumentum à motu altitudinis. Partim dictum est jam & demonstrabitur infrà pleniùs, planetas omnes in recta linea librari, quae in solem vergit, exque hac libratione leges perere celeritatis & tarditatis suae in quolibet eccentrici loco; vt ita certum sit, Solem omnibus quinque causam fieri variationis hujus: demonstratum vero juxta est in com: Martis, & infra lib. VI.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
