# Epitome astronomiae Copernicanae 548

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 548. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/548
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/548

idem locum habere in terra, si illa moveatur, quòd & illa libretur in diametro versus Solem extensa: sin autem Sol statuitur moveri, tunc è contrario terram Soli fieri caussam tarditatis & celeritatis, & sic etiam circuitionis ipsius. Atqui corpora ipsa inspici. antur Solis & Telluris, fiatque judicium, vtrum sit verisimilius, Solem, fontem motus quinque planetarum, terra multis vicibus majorem vnâ cum illo Nodo quinque systematum planetariorum, moveri à terra, an e contrario, tellurem, vnam inter primarios, moveri à comimuni fonte motus caeterorum? Vide Com Martis. Sedecima verisimilitudo sit ista; quòd cùm libro primo multis argumentis, & contrariorum solutionibus asserta sit terrae rotatio diurua circa suum axem. inter quae non infirmissima erant ista, quòd posito teria diuino motu, causa & finalis & instrumentalis ex eadem ipsa Tellure desumi possit obliquitatis Eclipticae, quorum neutru, quiescente terra, explicari, aut à sphęra ipsa fixarum, in qua Zodiacus, peti possit, citra respectum hujus exigui corpusculi, quod Terra dicitur: jam igitur neque translatio centri Telluris amplius adeò absurda esse possit. Sufficit autem verisimilitudo, si rem ipsam requirant argumenta reliqua. Nam pro necessario argumento non venditandum hoc est: quia etiam l torquetur circa suum axem, est tamen loco immos, vt totus. Septemdecima ratio, si terra motu annuo circumit: non tantum ipsius translationis Eclipticae à fixis ad alias, causam reperimus verisimiliorem, quam si hanc variationem Soli tribuamus, corpori primo: sed etiam eâdem opera, rationem reddimus inaequalis progressionis Nodorum planetariorum, & ascito axe motus Terrae diurni, causas explicamus mutatae obliquitatis Ecsipticae; vt & alicujus inaequalitatis in praecessione aequinoctiorum (quam quidem ipsam totàm argumento tertio dejecimus. ) Horum verò tot phaenomenon causas penitus ignorari necesse est, si terra annuo motu non circumit. Octavumdecimum argumentum esto à fine motus, ex quo probatur, motum Telluri competere, tanquam contemplatricis creaturae domicilio. Neque enini decuit, vt homo hujus mundi incola & speculator futurus, in vno ejus loco, velut in clauso cubiculo resideret, quo modo ad dimensionem & contemplationem siderum tam remotorum nunquam pervenisset, nisi dotibus alijs supra quàm humanis fuisset praeditus: quin potius his quos nunc habet oculis, & his mentis facultatibus instructus, in hoc aedificio amplissimo.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
