# Epitome astronomiae Copernicanae 549

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 549. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/549
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/549

translatione annua Telluris, domicilij sui, circumambulare, stationes, vt solent mensores, diversas capere, hoc est spaciari debuit, vt singula domus membra tanto rectiùs intueri & dimetiri posset. Intelligis nimirum, vt hujus libri IV. pars prima concinnari posset: scriptorem ejus, navi Terra, & navigatione ejus annua circa Solem indiguisse. Terrâ verò eunte, Solem necesse est quiescere. VI. De revolutione corporis Terrae diurnâ, circa suum axem jusque effectu in movendâ Lunâ, & proportionibus inter se, Anni, Mensis & Diei. Quia Telluri, qui onus est ex planetis primarijs, praeter circumlationem annuam circum Solem, tribuitur etiam rotatio diurna: quaero num omnes primarios existimes sic converti circa suos axes? Id sanè verisimile est, primò de Venere, vt quae maculas alias post alias explicare videtur indice scintillatione illa, diversae formae à scintillatione fixarum: iterum de love, vt qui vehit quatuor satellites, & de Saturno, qui duos: sicut Terra vehit vnum, Lunam dictum: de quibus infra.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
