# Epitome astronomiae Copernicanae 556

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 556. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/556
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/556

Haec octo argumenta si non prosunt singula, juncta juvabunt. Absurdum verò bidetur, terram, quae lumine caret, aequiparari Soli, fonti lucis; Hac enim qualitate vis Solis motrix red. ditur verisimilior? Etsi lumen Solis suas partes in expediendo motu peragit, non pollet tamen corpus Solis vi motrice propter solum lumen; nihil enim impedit, duo veluti subjecta virtutis motricis in Sole concurrere, lumen & corpoream affectionem magneticam; eorumque posterius tantùm in tellure inesse: sanè quia tellus etiam vnum solum, eumque ignobilissimum planetam (quippe se cundariorum vnum) movet: nec sola sine adjumento movet virtus telluris magnetica, vt audiemus: nec hanc vim tellus omnem ex se habet, licet in se; sed eam, ex parte, continuatione lineae ex Sole in sese, veluti canali quodam, & omninò cum ipsa sui corporis illuminatione hausisse, inque novum fontem, in corpus sc. suum derivasse videtur: vt paulò ante dictum, & infra clarius dicet ut. Terrae gyratio circulum aequatorem obserbat, Lunae motus Zodiacum, qui multum ab aequatore declinat; non est igitur verisimile, Lunae motum esse à gyratione Telluris? Nihilò magis hoc nobis officit in Luna quàm in planetis caeteris; qui etsi declinant in plagas quilibet suas, temonemque vt sic dicam, tenent manibus, versantque suo arbitratu, & ad latera seu ripas fluminis enavigant, tamen nihilominùs rapiuntur interim vi vorticis motorij communis, ex Sole emanantis; & sic etiam illum suum distinctum motum, communi fluminis motui serunt acceptum, sicut Luna suum obliquum motum pei Zodiacum, acceptum fert motui Telluris recto secundum Aequatorem.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
