# Epitome astronomiae Copernicanae 557

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 557. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/557
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/557

Cur igitur Luna Sniversum iter suum Zo. diaco potiùs accommodat, quam aequatori? Quia praeter propriu tircuitum Lunae circa telluris globum, de quo hactenus, movetur etiam totum coelum Lunae commum motu cum centro telluris circa Solem sub Zodiaco vt caeteri planetae: qua ex compositione sit, vt Luna respectu quidem centri Solis semper teneat directum cursum in consequentia, non tantùm tunc, quandò plenam illam & Sol & Terra extentis spacijs incitant in plagam eandem, sed etiam tunc, quando extinctam seu vacuam Sol quidem prorsum, Tellus verò (respectu quidem centri Solis) retrorsum impellit. Nam hic impulsus ex terra, adhuc multò est minor illo ex sole; quare diminuit quidem hic illum in consequentia latum? at non penitus absorbet, multò minus proficit in contratium. Vide schema hujus compositi motus Lunae in com: Martis Cum igitur fluxus ille speciei solaris sub Zodiaco incedens sit major, alter speciei Terrestiis, qui sub aequatore minor: cum insuper Luna Soli conjuncta, ratione celeritatis & plagae ortus vel occasus, in spacio mundano plus illi obsecundet, quam huic: hinc fieri existimo, vt etiam tatione plagarum lateralium, solari fortiori plùs obsecundaus, sicuti toto suo coelo circae Solem, sic etiam corpore circa terram, sub Zodiaeo cogatur incedere, seu orbitam suam circa terram, Zodiaco subordinate.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
