Latin
559
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 559
Unproofread scanNot analysed yet
Haec vero prensationis vis, t supra etiam de planetis dictum, continetur contrarijs virtutibus accessus recessusque Lunae a terra, vt quę revoluta circa axem, hac prensatione secum etiam Lunam circumagit, plagas sui corporis, quibus accessus &recessus perficitur, interim permutantem. Respice ad schema fol. 520. Finge plagam globi Lunae amicam terrae obverti, nec permutari cum plaga contraria; finge etiam terram non rotari circa axem, ferri tamen circa Solem: hîc Luna curret eundem cursum eum terra, interimque &trahetur à terra, usque dum illi ad contactum veniat. Finge vicissim idem de plaga inimica: hic Luna fugiet terram tantisper, dum extra orbem virtutis terrae magneticae venerir: tunc sanè se permit? tet soli raptui Solis, &sic penitus aberrabit à terrâ. Dixisti medium circulum terrae paulò minus quàm sexagies angustiorem esse orbe Lunae: est Gero idem terrae circulus tricies tantùm celerior Lunâ, quia triginta diebus minus semisse, Luna revertitur. Tardior igitur est circulus terrae, centro Lunae circa terram in ratione duplâ. Quomodo igitur corpus, quod incedit tardius, inferet Lunae motum, suo ipsius motu majorem duplo &celeriorem? Non est haec objectio Lunari motui peculiariter adversa, sed communiter omnibus planetis: nec quic quàm habet absurdi. Corpora enim ista Solis &Telluris non movent contactu, sed speciebus sui dilatatis seu explicatis in omnem corporis mobilis orbitam. Iam species corporis terrae, quantumcunque per spacium emanans, vertitur cum tellure, fonte suo, eodem tempore horarum 24. cùm tamen eo loco, quo prensat Lunam, sit ejusdem amplitudinis cum orbe Lunae.