# Epitome astronomiae Copernicanae 560

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 560. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/560
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/560

Pera meat igitur ista species, sexagies amplior terra, permeal inquam Lunę orbitam totam in vno mense tricies, cùm Luna intra idem spacium revertatur tantùm semel, Terrae speciem insecuta. Manet itaque verisimilitudo quòd species ista corporis telluris mota moveat Lunam; sic tamen, vt vincat inertia corporis Lunaris, partes spacij ferè viginti novem dietim, vincatur non plùs, quam tricesimam. Quarestatuis, speciei Telluris motrici Solem concurrere, ettam ad illum motum, quo Luna circa terram Golvitur? Quia Tycho Brahe deprehendit, motum Lunae ium (hoc est, exutum illâ anomaliâ, quae in opus planetis existit propter eccentricitatem orbitae) etiam. uiamnum esse anomalon seu inaequalem. Sempet enim celerior est Luna in Copulis, vt hic in CD, GH, tardior in quadris EF. IK. quàm fert ratio Eccentrici; sive in apogaeo vtrobique fuerit, sive in perigaeo seu quocunque alio loco sui eccentrici: & (si pressè insistendum est hypothesi Tychonicae Variationis sic dictae) praecisè quidem tantò celerior illic, quantò tardior hic.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
