# Epitome astronomiae Copernicanae 564

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 564. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/564
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/564

cum illa tricesima parte intervalli remotior est à Sole: celerior igitur erit nova quamplena, caeteris paCompensat debilitatem luminis CD, perfectior applicatio, quippe cavitatis CD, planioris, quàm GH. Cùm igitur fortificatio fiat per applicationem specie rum: in plena Luna sparsior lux, applicata perfectiùs, tantundem praestat; quantum in silente, densior, applicata imperfectiùs. Eadem autem sunt intervalla Lunae & Solis, & quae luci densitatem, & quae circulis CD. GH curvitatem admetiuntur suam; quare perfecta fit compensatio densitatis in longum, per curvitates CD. GH. Alteram verò illam partem effectus luminis, pensat altera diversitas applicationis Nam etsi aequaliter curvae essent CD & GH: tamen ibi convexum OCDL se insinuat cavo CD: hic convexum MGHN obvertitur ipsi GH speciei lucis, versus terram convexae. Si appendix ista graduum 133 ad Synodos 12 in anno siderio, est ex incitatione illa copulari motus Lunae, oportebit & quantimtem incitationis illius respondere? Equidem incitatur apud Tychoneni Brahe motus lunae in vno gradu in copulis, minutis 1. pr. 26. sec.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
