# Epitome astronomiae Copernicanae 567

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 567. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/567
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/567

Ex ijs igitur, qui in se mutuò ducti 360 efficerent, pulchriores nulli fuerunt. Porrò minor 12 debebatur revolutionibus Lunae, non major 30; quia cùm Lunae orbis quandam gerat imaginem orbis Solis: conveniebat etiam, vt sicut annus, qui est tempus periodicum Solis, divisus est in 360, numerositate multâ; sic etiam mensis, qui tempus est periodicum Lunae, partes seu dies sortiretur numero plures, quàm toti menses in anno insunt: vtque cresceret numerositas in progressu, si primùm annus, magnum tempus, in menses 12, partes grandes, inde mensis, parvum tempus, in dies 30, partes minutas divideretur; numerositas enim parvis apta est. Id non eâdem pulchritudine futurum erat, si triginta menses in anno, singuli duodenorum dierum fuissent. Vnde verisimile facis, ab eâdem causà esse & illud auctartum revolutionum Telluris in anno, ad numerum 360, & hanc appendicem motus Lunae in anno, ad revolutiones Lunae menstruas duodecim? Testimonium huic rei praebent cùm ipsae rationes hujus philosophiae; vt quia diurna conversio globi terrae movet Lunam, plures etiam & celeriores factae terrae conversiones, celeriùs moveant Lunam, saepiusque restituant: tùm imprimis numerus dierum anni Solaris, 365. hor: 6. paulò plus, comparatus & cum Archetypico 360, & cum numero dierum anni Lunaris 354, hor: 9, paulò minùs. Cum lii Cum enim ex Archetypo debuerint esse dies in anno 360, revolventes Lunam duodecies, sint verò per accessionem causae alterius facti 365: omnes igitur revolutiones sunt factae celeriores, in proportione, vt est 360 ad 365, eóque & fortiores ad movendam Lunam. Simul autem & plures sunt factae, sc: 365. Ergo Archetypicarum 360 facultas aestimanda est numero 360: at jam harum 365 facultas aestimari debet non numero 365, quippe celeriorum, sed numero, qui est tertio loco proportionalis, sc: 370. 36 pr. 50 sec. si minutias consectemur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
