# Epitome astronomiae Copernicanae 571

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/571
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/571

Regulares esse motus planetarum, id est, ordinatos, adque certam & immutabilem legem descriptos, id est extra controversiam Hoc enim nisi esset, nulla Astronomia esset, nec praedici possent motus coelestes. II. Sequitur igitur, vt aliqua sit inter periodos integras conformitas. Nam lex illa, de qua dixi, vna atque perpetua est; vices seu emensiones curriculi coelestis innumerabiles. Quòd si omnibus eadem lex & regula: sunt igitur omnes vices inter se similes, & decursu temporis aequales. III. At nondùm concessum est, etiam in vniuscujusque circuitus partibus diversis motum revera esse aequalem. Testatur enim astronomia, si ab illa confusione planetarij motus apparenti, removeamus mente omnes visus fallacias; relinqui planetae circuitum talem, in cujus diversis partibus, reverâ aequalibus, inaequalis sit planetę celeritas, non minùs, quàm in angulis ad solem, causa temporis aequalibus, est apparens inaequalitas. Et Ptolemaeus ipse, diversis centris pro regula motus eccentricorum & epicyclorum constitutis, facit illos suos circulos vno tempore moveri incitatiùs, alio remissiùs. 2. Denique testatur & de hoc Astnonomia, subtilitate decenti tractata, planetarum itinera seu circuitiones singulas, non ordinari praecisè in perfectum circulum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
