# Epitome astronomiae Copernicanae 573

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/573
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/573

Oritur enim inaequalitas aliqua motuum ex hoc ipso, quia corpora sunt, tam quae moventur, quam quae motum inferunt, & quia suâ matetia constant, sua quantitate, sua figura, tam intus quàm extra, & secundùm quantitates & figuras, etiam sua potentia naturali sunt praedita, quae minùs potest in mobile longinquum, quàm in propinquum: vbi facultates inter se, moventis & moti, concedunt potiùs, quam pugnant. Sic Magnes lapis vnâ corporis parte ferrum trahit, altera abigit, non vtique propter aliquam mixtionem elementorum, sed propter internam figurationem rectilineam, secundùm quam habet insitam virtutem: sic idem magnes fortius attrahit ferrum propinquum quàm longinquum, non quòd cùm propior est, plus ignis aut terrae habeat, sed quia virtus ejus cum ipsa elongatione extenuatur. Manent nihilominùs corpora coelestia Choc est, mundana) perennia & immutabilia, quoad totas moles (nam quae in eorum superficiebus mutationes eveniunt, eae nullum afferre momentu possunt ad turbandos totarum molium motus) ex qua totorum globorum perennitate, & ex eo, quòd nihil est in mundo inordinatum, quod motus eorum impediat, dependet etiam illa regularitas circuitionum, similitudoque perpetua, & inaequalitatis per partes singulas, constans aequalitas per vices integras. Recense secundum argumentum veterum a causa moente ductum? Dixerunt, Virtutes motrices corporum coelestium esse simplicissimae substantiae, mentes nimirùm divinas & purissimas, quae quod agunt, constanter agant, perpetuò similes, aequabilissima contentione virium vsas. nunquam fatigatas, quia laborem nullum sentiant. causam itaque nullam esse, cur alijs temporibus aliter moveant suos globos. Adeoque etiam figuras motuum; ob hanc ipsam mentium naturam; perfectissimos esse circulos. INUS Quid tu contrà opponis?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
