# Epitome astronomiae Copernicanae 574

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/574
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/574

Etsi virtus motrix neque Deus aliquis est, neque mens: concedendum tamen est, quod vult argumentum, partim etiam de illa causa motrice, quàm verior philosophia insinuat; scilicet de potentia naturali corporum: Quòd vbicunque, & in quantum talis potentia est solitaria, aequabilissimè & in perfectum circulum moveat, idque sola nisûs necessitate, & essentiae suae simplicitate perehni Sic fit in convolutione corporum Solis (& forte etiam Telluris) quae ab vna Sola causa motrice est: leu illa corporis sit qualitas, seu soboles animae, corpori connatae. Manet eniim axis cum duobus oppositis polis: corpus verò circa axem volvitur aequabilissime & circularissimè. Sic fieret etiam, si globus aliquis planetarius eodem semper intervallo à Sole abesset; raperetur enim à Sole perfectissimum in circulum aequabilissimè, per emistam speciem immateriatam corporis solaris, in aequabilissimo gyrationis motu constituti: quo eodem aequabilissimo motu, species etiam ista corporis in amplitudine spacij mundani circumit, instar concitati vorticis. At quamvis hactenus concesserimus argumentum veterum, nondum tamen hinc sequitur omnimoda motuum aequalitas. Ad motum enim concurrunt non tantùm virtus motrix & corpus mobile; sed etiam interna figuratio corporis mobilis rectilinea, quae pro diverso situ ad Solem diversimodè etiam in motu afficitur, ex vna plaga expellitur, ex altera trahitur introrsum; concurrit axis magnetiei de mobili corpore, quies in situ parallelo, ex qua quiete interna, & ex circumge statione ab extra veniente, existit illa permutatio situs sus partium planetae ad Solem: concurrit denique intervallum inter Solem & Planetam, quod per illam expulsionem & attractionem variatur: mutato verò intervallo, & planetâ veniente in virtutem densiorem aut rariorem, necesse est motum ejus etiam intendi vel remitti, & figuram itineris fieri ellipticam.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
