Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 575
Unproofread scanNot analysed yet
Ita respectu concursus tot requisitorum; virtus planetam movens, non potest dici simplex, quia movet alio atque alio gradu suae speciei Quod erat beterum argumentum à nl 1 loco? Sic collegerunt; Elementarem regionem circa centrum mundi esse, Coelum in superficie. Corporibus igitur elementaribus competere rectum motum, qui principium &finem habeat, quique gravitatis &levitatis contrarijs principijs dispensatus, quodlibet illorum corporum in suum locum referat indeque fieri, vt pro alia atque alia appropinquatione ad locum naturalem, ceu ad scopum, alia etiam atque alia sit celeritas, &denique mera quies. At coelestia corpora in circulari spacio mundi versari perpetuò: quod argumento esse, illa neque gravia neque levia esse nec illa moveri caussâ quietis seu loci occupandi, vt in quo semper versentur, sed ideò tantum moveri, vt moveantur: itaque &motum eorum aequabilem, &speciem motus aliam quam rectilineam, se: aptam aeternitati motus, hoc est, in se redeuntem, esse oportere. Quid respondes ad hoc tertium argumenmub rum? Non omnis inaequalitas motuum est ex gravitate &levitate, proprietatibus elementorum; sed aliqua etiam ex mutatione intervalli, vt patet in vecte &statera atque haec caussa progignit motuum coelestium intensionem &remissionem, vt hactenus explicatum. Illud interim est cavendum, esse nehilominus aliquam cognationem inter principia gravitatis &levitatis in elementis, &inter naturalem inertiam globi planetatij ad motum, sed per quam nulla exculatur inaequalitas motiis.