# Epitome astronomiae Copernicanae 579

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/579
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/579

Non patiuntur observationes, vt tantam faciainaequalitatem distantiarum, quanta est inaequalitas temporis quo planeta aequales angulos ad Solem absolvit; sed hoc testantur, dimidio saltem hujus inaequalitatis excusando, sufficere illam intervallorum inaequalitatem: residuum igitur est a reali acceleratione & retardatione planetae. Quae sunt hujus celeritatis & tarditatis leges, & exemplaExemplum genuinum est in statera: quemadmodum enim ibi, quando brachia sunt in aequilibrio, ponderum ex vtroque brachio suspensorum ad se mutuò proportio est permutata proportionis brachiorum: majus enim pondus breviori brachio suspensum, aequalia facit minori ponderi, quod est à longiori brachio luspensum: itaque sicut se habet brachium breve ad longum, sic se habet pondus longioris ad pondus brevioris: & si jam mente removeamus alterum brachium, & pro ejus pondere concipiamus aequalem potentiam in ipso jugo, attollendi brachium residuum cum suo pondere; tunc apparet, potentiam hanc jugi non tantum posse in pondus elongatum. quantum potest in pondus idem propinquum: sic etiam testatur astronomia de planeta, quòd Sol non tantum possit ad illum movendum & circumvehendum, quando planeta longiùs abest a Sole in linea recta, quantum, cùm intervallum minuitur: & vno verbo, fi arcus aequè longos de orbita planetae sumpseris: quae est proportio inter vtriusque arcus abscessus à Sole, cadem est proportio temporum quae planeta consumit in illis arcubus. Ita centrum Solis seu mundi, repraehentatur a iugo staterae, ejusque potentia motrix, ab altero brachio ejusque pondere, quod jam jussi sumus dissimulare, & mente in ipsum jugum tedigere; planeta verò repraesentatur in residui brachij pondere; intervallum inter Solem & Planetam, in brachio illius ponderis. Kkk Sinstatera AC, pondera DB ex C. A dependentiae, jugum FE, anguli FEC, FEA recti; erit sicut CE ad EA! sic B pondus ipsius EA ad D pondus ipsius EC. mente re.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
