# Epitome astronomiae Copernicanae 58

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/58

Terminatur multò perfectius, quàm Oceanus, superficie Sphaerica, ijsdem de causis; quia scilicet ut in densitate sic etiam in gravitate post Aquas proximo est loco, nec aliter nisi in comparatione ad Aquam levis dici meretur; alias si absolute levis esset, tendens suapte naturâ sursum à centro Terrae, terram planè desereret. Fit igitur ut in undis, aequilibrio partium, ut perfectissimè rotundus evadat. Intelligendum est autem hoc de Aere tranquillo. Quibus argumentis probas aerem eße densiorem aethere! Duobus potissimum I. Quia quod supra aerem aethere fieri, negat experientia astronom ica id in ipsa curva aeris superficie omnino fieri testatur: ut scilicet Radij solis, qui sunt alias lineae rectae, cum obliquè incidunt in superficiem aeris, omnino refringantur deorsum & introrsum; quod in medio densiori ficri docet optica. Quia Aer Solis radijs illustratus tantis nos cireumdat splendoribus, ut diem habeamus, sole nondum orto, stellasque videre nequeamus: orto vero sole, nulla tam obscura camera est, dum modo vel minimo foramine aerem admittat, quae non colluceat intus luce aeris, licet solis radijs nequam pateat. Haec autem mutuatitia resplendescentia, docentibus opticis ust argumentum densitatis & colorum faeculentiae. Recense aliquot occasiones, ex quibus intellectum est stellarum Solisque radios in superficie aeris refringi, & ad oculum refractos pervenire.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
