Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 583
Unproofread scanNot analysed yet
Este Esto Vt Planeta habeat internam figurationem magneticam rectilineam; quid igitur est, quod illum facit aliam corporis sui plagam post alium obbertere Soli, num ipse fibras suos convertit? Nequaquam: quin potius hoc quaerendum, quid sit illud quod corpus planetae retineat, quo minus illud axem suum magneticum situ suo, quem is semel accepit, respectu partium mundi deserat, cùm tamen corpus circa axem, (vt corpus Telluris) convolvatur, simulque emoveatur loco suo, &in circulum circa Solem transportetur. Nam ex hac directione magnetis in eandem mundi plagam toto circuitu, &ex transportatione corporis deloco in locum circa Solem. tanquam ex duobus elementis, componitur hic effectus, vt globus planetae, situm plagarum cum Sole permutet. Respice ad Schem: fol. 508. Quae sunt hujus permutationis exempla? Familiare rursum exemplum est in magnetica Py xide, scil. cujus lingula ferrea imbuta est ma gnete. Quamcunque enim in regionem transportetur illa, semper pyxidis lingusa septentrioIEEI nes spectat. Itaque si circumeas castellum quodpiam. gestans pyxidem, fiet vt jam caput jam cauda lingulae spectet castellum, eo ipso, quòd caput semper in omni parte circuitus septentriones spectat.