# Epitome astronomiae Copernicanae 584

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/584
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/584

Aliud exemplum astronomicum suprà libro tertio fuit, quando axem convolutionis telluris, interim dum circumfertur Tellus circa Solem, diximus manere in eodem perpetuo situ parallelo. fol 248. Quas igitur caussas tradis directionis fibrarum magneticarum corporis planetarq in eandem mundi plagam toto planeta circuitus Easdem, quae supra lib. I. fol. 116. indicatae sunt, quibus axis convolutionis Telluris firmetur. Nam primò patallelus fibrarum situs identitatem quandam reptaesentat, quae quies potiùs est, quam motus. Caussa igitur illius non videtur aliqua potentia naturalis positiva seu activa, sed privativa potius motus omnis. Itaque videtur illa naturalis inertia materiae ad motum, figurationem habere rectilineam internam, & secundum has fibras extensa, aut condensatione partium in restum, fortior & insuperabilior reddita esse. Sin minus hoc verisimile: sint ergò distinctae ἀδυναμιαι, prior materiae omnis, siue figuratione interna consideratae, quae hoc praestat planetae, vt ille non exeat è loco suo, nisi proliciatur ab extrinseco, scilicet à Sole: posterior corporis planetarij, vt illud est intus figuratum fibris rectis, qua tutae sunt illae fibrae ne à circumgestatione corporis inclinentur, aut situ suo emoveantur. Denique liberum sit philosophantibus hoc ipsum quod ja dixi, ἀδυναμιαν solummodo definire, an δύμαμιν. Tu hanc sεu ἀδυναμίαν sευ δύνCLIV definis solâ tuitione sui situs, quid si verò subesset aliquid aliud, & δ LναμιGista spectaret certas aliquas coeli stellati partes? Supra lib. I. fol. 116.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
