Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 589
Unproofread scanNot analysed yet
Nam tanta est moles, tanta densitas in materia corporis Solaris, tanta ejus vis attrahendi pellendique; tanta vicissim exilitas &planetae &renitentiae ejus: vt Sol de statu suo nihil peritlitetur. Sic cùm navis haeret in arena, potestque non nisi à ducentis equis revelli &loco moveri, centum equi, quamvis sint pars dimidia requisitae virtutis, non tamen promovent dimidium solitarij; quia inter morum &non motum nulla datur dimidiatio, cùm ista sint contradictoria. Dic hypothesin evidentem, quomodo planetae quilibet suos circuitus conficiat, interimque trahatur &trudatur? Incipiamus ab eo momento quando fibrae magneticae latus praebent Soli, sic vt ab eo distent aequaliter vtraque fibrarum extrema, &sit hoc, schemate pręmisso; in distantia omnium longissima A: tunc Sol nec expellit planetam, nec allicit, sed veluti dubius intet vtrumque, prensat tamen illum &rotatione sui corporis emissaeque speciei prensum promovet, ab A versus B, vincens renitentem, victusque vicissim ab illo, sic vt illum velut è manibus, hoc est, è radijs A antecedentibus speciei virtuosae amittat, excipiatque sequentibus H, idque in certâ proportione virtutis speciei in illo intervallo. Hoc pacto promoto planeta, dum interim fibrae magneticae, vi directionis, in eandem mundi plagum spectantifit vt plaga Soli amica paulatim obvertatur Soli, discors abnuat à Sole: tunc igitui globus incipit a Sole trahis parum, si parum inter se differant extremitatum à Sole distantiae: quo tractu planeta ex amplitudine circuli inchoati in A, paulatim introrsum ira B recipitur versus Solem, velut in angustiorem ambitum inque virturem prensantem fortiorem, quippe densiorem, à qua igitur se ipse minus extricat, eoque citatiùs abripitur.