# Epitome astronomiae Copernicanae 59

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/59

In Eclipsibus quibusdam Lunae, quando cenminarium sunt in una recta linea trum terrae & centra fit ut simul utrumque luminare supra Horizontem videatur perinde ac si non essent opposita, sed utrumque simu? in superiore hemisphaerio. Hic A. H. C. sunt centra Solis Terrae & Lunae in una recta, ideoque Luna in umbra Terrae, O est oculus in superficie Terrae, B. D. est aer circa Terram. Radius AB. frangitur in B. deorsum & sit BO. sic ex CD, sit DO. Ergo oculus videns per refractos OB. OD. nec sciens illos in B. D. fractos eße, per imaginationem continuat illos in directum sine fractione, & existimat A. esse in E, C. Gero in F. utrumque supra horizontem. Atquisi EO. FO. Vel linea mera essent, nondum illa ne sic quidem utrumque luminare A & C. simul attingeret, quia O. est extra lineam AC, sed Vel neutrum luminaere tangeret, vel solum alterum. II. In ijdem Eclipsibus Lunae, apparet clarissimè quod umbra quam projicit sphaera terrae & aeris junctorum, diluatur in marginibus luce aliqua rubicunda inaequaliter, sic ut luna, praesertim quando latera umbrae radit, licet tota sit in umbra, saepe tamen adeo rubeat, ut aliqua corporis sui parte adhuc lucere, inque solis lumine posita esse videatur, donec incipiente ea egredi, fueas iste detegatur supervent u puri luminis Solaris, Haec vero lux, sic inaequaliter diffusa, non potest esse aliunde, quam a radijs, geminam refractionem passis in ingressu sc. aeris inque ejusdem egressu.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
