Latin
LIBRI IV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 593
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur praeveniat circulatio planetae circa Solem, inclinationem fibrarum: siet, vt quamvis fibrae in vno semisse circuitus nonnihil inclinentur plagâ familiari versus Solem, discorde; à Sole; quia tamen planeta ciriùs transfertur in semissem alterum, quàm totalis fiat fibrarum inclinatio (vnde aequè sequitur permutatio situs plagarum inter se contrariarum, versus Solem obversarum, ac si inclinatio fibrarum nulla esset facta) in reliquo igitur semisse Sol eâdem vi fibras planetarias contrarie positas, &inimica plagâ sibi obversas, reflectat in partem alteram, atque ita inclinatione priori contraria planetarias fibras in situm parallelum rutsum restituat. Haec inclinatio &reclinatio libio V. praecipuum fient adjumentum calculi. Posses hujus fibrarum directionis &permaxtae inclixationis exemplum darè familiare? Exemplum est in lingula magnerica, quae quamvis spectet septentrionem si sit libera, tamen ab eo deflectit nonnihil, si ex obliquo uccedat magnes; tunc enim nonnihil ad Magnetem annuit. Quibus rebus indiget verfecta restitucio fibrarum in situm parnirida ullelum. Vt Sol tantundem virium impendat in inclinando. verbi causa, per quadrantem PIN, attrahens plagam fibrae solipetam H.