Latin
599
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 599
Unproofread scanNot analysed yet
De Motu latitudinis Quibus legibus Planetae excurrunt in latera Eclipticae? Rursum lege simplicissima tali, vt planum, quod circumscribunt centro corporis sui; sit in vnaqualiber periodo exactè rectum, &ad planum Eclipticae inclinatum, inclinatione constanti &invariabili; praeter. quam in Lunam. Planae aequabiliae, si sint ad inbbicem inclinatm, concurrunt, secantque se mutuo in Vnae recta linea: quaero quae sit illa communis linea, super quà inclinatur ad Eclipticam planeta orbita: Transit illa per centrum Solis, in omnibus planetis, &extenditur cujusque planetae linea in sua propria lota Eclipticae, invicem excentro Solis opposita. Vnde hoc constat. Constant inde, quia cùm Planeta in duabus diversis reditus sui partibus, vt schiseqe in C &D; videtui sub E cliptica, carens latitudine, duo haec illius loca per calculum inveniuntur cum Sole A in eadem recta linea CAD: vt si AC M veniret in 17. Tauri, temporis intervallum vsque dum planeta rursum in Ecliptica visus fuit, conjunctum cum hypothesi Eccentrici, exhibet lineam ADO, alterius loci Eccentrici, in 17. Scorpionis, sciin opposito 17. Tauri. Quid hinc colligitur? tuium Idem scilicet, quod supra; folio 540. Cùm enim plana omnium sex Eccentricorum concurrant in vno communi centro Solis: igitur praeterquam in hoc Solis centro; nuspiam omnia simul concurrere possunt, quia sectionis linea non est omnibus communis. sed cuilibet proptia: lineae verò diversae non pluribus nisi no puncto concurrunt. Quia igitur Sol est communis nodus omnium Systematum: ergò sive natura moveat planetas virturibus corporeis, sive Mens nuribus rationalibus; omnino Sol planetis pro scopo est, ad quem omnes circuitiones respiciunt. Quas tradis causas motus in latitudinem?