Latin
PARS TERTIA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 60
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si BOD. fuerit una recta, pluresque aliae supra O in aere transcuntes, Tunc ijsdem vijs quibus lux solis &Luuae defertur in oculum O sc. per ABO, CDO. desertur etiam Lux Solis in Lunam, s per ABDC, epsamque nen nihil illuminat, etsi in Smbra totius globi B C. Gersetur. III. Hollandi post Tartariam hibernantes, post noctem tres menses longam ceperunt videre solem tem poribus meridianis, cum illa anni parte Sol horizontem nondum posset assequi, spacio graduum aliquot. Sequitur igitur ut radij Solis adhuc sub terra versantis, cum in aerem ineidissent, transituri longè supra capita Hollandorum, refracti declinaverint deorsum, ut in Hollandorum oculos inciderent. IV. Cum Sol satis est elevatus, corpus ejus rotundum est, &dimetientes ejus omnes inter se aequales, ut facile est instrumentis aptis explorare At cum Sol primùm oritur, diameter ejus erecta, per instrumenta subtilia brevior apparet diametro transversa, Speciesque Solis accuratè contemplanti videtur compressa, formam Ovi quodammodo imitans. Hoc igitur caussatur refractio radiorum. Nam docet optica, refractiones in magna Solis altitudine non esse sensibiles, sed tum demum sensibiles evadere, cum Sol horizonti vicinus est. Itaque quo humilius est quodque punctum, hoc magis refringitur ejus radius; hoc etiam elevatius justo illud apparet. Cum igitur superior solis margo parum elevatior justo appareat, imus multum elevatior justo; imus igitur per refractionem appropinquare superiori ridebitur, itaque distantia superioris ab inferiori, hoc est, diameter erecta, videtur contracta, transversa non itidam, quia transversae extrema elevantur aequaliter. V. Ty.