Latin
601
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 601
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vnus &idem Sol, vna &eâdem specie corporis sui, quae vniformi &directissimo flumine, sub circulo, inter polos convolutionis Solis medio, circumit, non potest per diversas alias vias rapere diversos planetas, nisi Planetae ipsi causas hujus diversae discessionis ad latera de suo addant. LII Cujusmodi formationem innuis corporum Planetariorum? Ea potest esse vel essentialis, nimirùm internae fibrae magneticae rectilineae; vel accidentalis, scilicet convolutio globi planetarij circa suum axem, sic comparata, vt fibrae vel axis gyrationis, toto circuitu corporis, retineat situm parallelum; sicque dirigatur, vt cùm Planeta est sub Ecliptica, tangat orbitam, &deflectat altero termino nonnihil in plagam Boream, altero in Austrum. Habes exemplum populare hujus deflextonis? Exemplum qualecumque suppeditant Remi narium. Nam si navis agatur ventis prorsum, sit verò remus obliquè religatus ad puppim: tunc navis contrà quam fert linea venti, paulatim ad latus detruditur. Remus, temo Gel gubernaeculum, nabem semper in Snam solam plagam dirigit; quomodo igitur Planetae nunc ad latera Eclipticae exeunt, nunc inde ad Eclipticam revertuntur? Si remus navis convertatur, navis quoque defled ctit ad latus alterum. Planetae etsi fibras tenent directas, parallelo situ, &inconversas, transportantur tamen ad partes circuitus sui oppositas, in quibus fibrae pristino situ habent oppositam inclinationem ad orbitam suam; quarè etiam Planetae per alterum semicirculum aguntur in oppositas plagas.