Latin
604
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 604
Unproofread scanNot analysed yet
tis quidem EACB, longior seu recta, majoris verò CBAE transversa. Centrum etiam corporis planetae circumibit in plano perfecto; quod in hac figura circulare factum est, se: CDEF; quanvis etiam ipsum, vt ex superiùs dictis patet, parumper à circuli perfectione, ad ellipticam laterum castigationem deflectat. Remus vel temo nabis porrigitur à nabi prorsum in Undas aut in ventum: fibra istae latent intus in rotundo Planetae corpore: non est igitur ijs eadem vis, quae ni nor; Temonibus? NVon est necesse omnia respondere in aliqua similitudine: succedit autem loco facultatis remorum, vis alia fibrarum multò conventior; quòd sicut supra fibrę naturalem habebant inertiam contra inclinationem sui, seu potius potentiam ad retinendum situm parallelum, in transportatione corporis: sic nunc etiam insit fibris latitudinis, praeter similem vim retinendi situm parallelum, etiam naturalis potentia agilitatis, seu tuendi lineam planè eandem, &secundùm eam derivandi motum sibi illatum, in quantum quidem tendit motus in eandem plagam cum altero fibrae extremo. Compara formam hanc motus latitudinis, cum Astronomia Geteri, exemplo populari. is hîc planetam flumini committimus cum obliquo temone, cujus beneficio planeta ipse inter defluendum, traijciat ab vna ripa ad oppositam: Vetus astronomia solidum pontem (solidos orbes) super hoc flueZodiaci latitudinem) aedificat, &planetam velut in curru exanimem per eum transvehit. Verùm perlustrata tota machinâ, apparet hunc pontem nullas habere sublicas, quibus suffulciatur, aut Telluri, quam coelorum basin crediderunt, innitatur.