Latin
606
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 606
Unproofread scanNot analysed yet
Num ijsdem Zodiaci locis perpetuo fiuni excursus errantium longissimi, an etiam hi loca sua mutant. Obscurior adhuc quam Apsidum, es gressionis observatio: videntur tamen par in antecedentia Fixarum sphaerae, &cardiùs qu progrediuntur Apsides, vtrumque exemplo moquàm Lunae Si Limites retrocedunt, Apsides progrediuntur, non haerebunt intextae, fibrae latitudinis administrae, fibris longitudinis, quas vtrasque, eidem globo dedistiReceptus hic nobis patet ad internam. gl rum substantiam; in quas angustias jam antea coacti sumus, in comparatione revolutions Telluris diurnae, cum ejus fibris libratorijs. Possumus igitur etiam hîc quaerere in exteriori crusta, separatum globum velut in ovi albumine vitellum, fibiis suis instructum, &ad earum leges convertibilem; distincta etiam fortitudine virium ab exteriori crusta, si opus est: vt inflecti possint ambo ab eadem externa causa, distinctis celeritatis mensuris, si etiam hac re sit opus Sic enim etiam in jam introducto ventriculi exemplo, sunt tres tunicae, extima, intima, media, quaum vna pati potest, illaesis alijs; haec agere, vacantibus illis: quamvis hac re dissimiles, quòd ab invicem non separantur. Vetus Astronomia solidos &planè adamantinos orbes alios alijs superinduit, qua nullum nobis corpus est conspicuum; tota regio sic perspicua; ac si vacus esset. Non indignabitur igitur, nos in globis, qui sunt corpora conspicua &palpabilia, simile quid fabricari, Nónne ille ipse, cujus jam fecisti mentionem, axis turbinationis, exterioris crustae corporum planetariorum, munus hoc suGui stinere posset; declinandi motum planetarum ad latera? ni Gui Magnâ sanè verisimilitudine nititur ista causa, vt libris VI &VII.