# Epitome astronomiae Copernicanae 607

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 607. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/607
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/607

in explicatione Theoriae Solis & sphęrae Octavae dicendum erit: certi tamen nihil potest afferri de omnibus; quia etsi credibile diximus, etiam reliquos primarios turbinari circa suos axes corporum; plagę tamen, in quas vergunt seu declinant hi axes, nobis sunt incognitae: quare in sola tellure habemûs exemplum. Et Luna; secundarius, non turbinatur; cùm tamen conficiat suas latitudines. Quomodò praestari hoc potest, St limites excursuum recedant in anteoedentia? D1n Pars aliqua hujus apparentiae lib. VII. excusabitur vt accidentaria, non vt physica vel realis. Quod verò de hoc motu residuum & reale est; id praestatur nutu fibrarum latitudinis succedaneo in antecedentia: vt maneant quidem in plano vno & eodem; in toto suo circuitu exactissimè, ipsae verò super corporis sui globosi centro (h. e globus ipse) latentei secundùm has fipras inclinentur fetrorsum. Quibus ex causis oritur haec reclinatio? Hactenus quidem causarum plaerarumque allatarum evidens erat verisimilitudo: in hoc vltimo agmine rerum Astronomicarum aegrè succedunt causae, laboratque cùm mens, tùm maximè fides eorum, quae quis comminisci possis. Dicamus tamen quantum invenire polre possumus.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
