Latin
611
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 611
Unproofread scanNot analysed yet
2. At cum hic Lunae motus circa Terram, vt suprà est explicatum, à duobus veluti fontibus derivetur, nimirum &a volutione diurnâ Terrae, quae est meditullium coesi parvi Lunae, &à volutione Solis, circa suum axem, qui Sol meditullium est Orbis magni, communis Telluri &coelo Lunae: rationabile equidem erit, vt verus &realis Lunae motus circa Terram (etiam in quantum mente removetur ab ipso communis illa &tori coelo Lunę accidentaria circumlatio circa Solem) duos veluti fontes habeat, patiaturque omnes affectiones illas duplices, quas habent motus primariorum singulas. Atque id egregiè consonat experientiae &scitis artificum; &vocabulis ipsis ex hac duplicatione ortis. Non tantum enim in inerioribus; pro eo quod erat in primariorum aliquo, motus medius solitarius, in Luna fuit &medius &variatio semimenstrua hujus medij: sed etiam hoc loco, cùm agitur de motus hujus inaequalitate periodicâ, quae non est semimenstrua vt variatio, sed menstrua, seu potius semestralis: deprehendimus pro simplici alicujus primarij, duplicem Lunae intensionem &remissionem motus medij in contrarijs periodi momentis; denique pro simplici primariorum digressione ad latera, etiam duplicem. Quam causam habet Lunae Eccentricitas, suae quantitatis In Harmonicis demonstro, varietatem motuum Lunae determinare praecisè diatessaron; quod affinitatem habere videtur cum Quadris &Copulis Lunae. Vt igitur hoc intervallum repraesentari posset composito motu: tanta est facta Eccentricitas. Quid Quodnam discrimen deprehenditur inter communes illas Lunae cum planetis, &inter has Lunae protrias inaequalitates 1.