# Epitome astronomiae Copernicanae 611

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 611. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/611
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/611

2. At cum hic Lunae motus circa Terram, vt suprà est explicatum, à duobus veluti fontibus derivetur, nimirum & a volutione diurnâ Terrae, quae est meditullium coesi parvi Lunae, & à volutione Solis, circa suum axem, qui Sol meditullium est Orbis magni, communis Telluri & coelo Lunae: rationabile equidem erit, vt verus & realis Lunae motus circa Terram (etiam in quantum mente removetur ab ipso communis illa & tori coelo Lunę accidentaria circumlatio circa Solem) duos veluti fontes habeat, patiaturque omnes affectiones illas duplices, quas habent motus primariorum singulas. Atque id egregiè consonat experientiae & scitis artificum; & vocabulis ipsis ex hac duplicatione ortis. Non tantum enim in inerioribus; pro eo quod erat in primariorum aliquo, motus medius solitarius, in Luna fuit & medius & variatio semimenstrua hujus medij: sed etiam hoc loco, cùm agitur de motus hujus inaequalitate periodicâ, quae non est semimenstrua vt variatio, sed menstrua, seu potius semestralis: deprehendimus pro simplici alicujus primarij, duplicem Lunae intensionem & remissionem motus medij in contrarijs periodi momentis; denique pro simplici primariorum digressione ad latera, etiam duplicem. Quam causam habet Lunae Eccentricitas, suae quantitatis In Harmonicis demonstro, varietatem motuum Lunae determinare praecisè diatessaron; quod affinitatem habere videtur cum Quadris & Copulis Lunae. Vt igitur hoc intervallum repraesentari posset composito motu: tanta est facta Eccentricitas. Quid Quodnam discrimen deprehenditur inter communes illas Lunae cum planetis, & inter has Lunae protrias inaequalitates 1.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
