# Epitome astronomiae Copernicanae 613

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, 613. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/613
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/613

Lunae non cernitur alternis nunc hanc nunc oppositam corperis partem ad terram convertere: semger enim easdem faciet Lunae maeculas conspicimus. Quare hiue non poterunt peti causae accessus & tecessus Linae à Verra? 1 Non est necesse, vt fibrae magneticae lunares in duobus oppositis periodi temporibus rectam dirigantur versus Terram: sufficit vt ijs momentis saltem inclinatae sint alternis plagis versus terram, isque fibrae situs toto Lunae circuitu maneat peirallelus. Nam etiam sic fieri potest, vt nunc vna fibra plaga propiùs ad Terram annuat, nunc opposita. Haec verò inclinatio si parva sit jam visus noster non est tam accuratus, vt in diseo Lunae exactissimè possit observare, nunquamne in marginibus globi Lunaris, qui spectant versus polos Eclipticae, particulae aliquae minutae sese conspiciendas exhibeant, quae alio tempore non videantur. Nam & devexae sunt illae partes globi, & tenuissimae apparentiae, & deficit crebrò marginis nunc hujus, nunc illius illuminatio, propter vultus lunaris inconstantiam. 2. Iam dudum reliquimus in incerto, annon sit globus intra globum, vt nucleus intra corticem, diversae ab illo conversionis; quod cùm exempla Telluris, tum etiam ipsius latitudinis motus suggerunt. Itaque posset talis interior globus conversas alternis plagas ad Terram tendere; non obstante, quòd exterior crusta maculas semper easdem ad Terram vertit. Inter haec enim & similia incertum, quis omninò modus sit hujus motionis; solùm illud est certissimum, quicunque modus est, accommodatum esse ad causas physicas & magneMum magneticas, hoc est corporeas & sic geometricas: qualium exempla hîc vtrobique proposuimus.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
