Latin
614
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 614
Unproofread scanNot analysed yet
Num igitur secunda ista longitudinis inaequalitas vere est à secunda aliqua Eccentricitate, seu digressione Lunae à Terra, non minus quàm prima suam à mutatione inter valli caussam habet? Non: repugnat observatio parallaxium Lunae, junctâ contemplatione Eclipsium; &conspirant rationes proportionis corporum à priori, primâ hujus quarti libri parte propositae. Sed &hoc arguere possit, planè nullam fieri mutationem intervalli ad phases alligatam; quòd, dum Artifices alij alios circa hanc hypothesin corrigunt, semper minor minorque quantitas est effecta hujus mutationis. Ptolemaeus enormem statuebat; quam redarguit Regiomontanus; dimidiavit Copernicus, exque forma Eccentrici, in formam Epicycli lecundi transposuit hanc rursum corripuit Tycho Braheus, parte aequanti circulo vindicatâ, quem ipse cum Copernico per Epicyclium duplicati motus excus re est solitus: Ego intervalla Copularia permutavi cum quadrarijs, circuitus ex mense in annum transposuiposterioribus verò temporibus his inventionibus innixus, tandem deprehendi, mutationem intervallis, per phasium quidem circuitiones, omninò nullam fieri. Vnde igitur est secundae illa &ad phases alligata acceleratio &retardatio. Ex diversa habitudine eccentrici Lunae ad phases Dum enim simplici &perpetuò vniformi Eccentricitatis lege circumit Terram, motorem suum, quo modo quilibos primariorum Solem circumit; fit per accidens, vt ab altero sui motus promotore, qui accelerat illam in copulis, distet aliâs aliter. Nam si longius ejus intervallum à Terra, incidit in Copulas, vbi maxima est acceleratio; tunc species telluris diffusiori orbe explicata in vna copularum debilitatur, non tantùm in nativo suo &archetypico vigore, sed etiam in ascititia illa sui confortatione ex Sole.