Latin
622
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 622
Unproofread scanNot analysed yet
Breviter, philosophi commenti sunt intelligentias, quae motus coelorum ex seipsis, velut ex commentario, depromant, quae consensu, voluntate, amore, intellectione sui, denique jussu vtantur; mihi anima vel animae motrices sunt ex inferiori genere, quae solum impetum (veluti quandam motus materiam) afferant, vniformi contentione virium, sine mentis ope; leges verò (seu formam) motuum in ipsis inveniant corporibus; mente quidem, at ea non sua sed Creatoris, in ipso mundi principio, semel conformatis, &ad tales motus efficiendos attemperatis.