# Epitome astronomiae Copernicanae 63

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/63

Donc Doce modum, computandi altitudinem aeris, ex data ejusdem radq inclinatione tam super terram, quam super cavam aeris superficiem: & Vicissim exaltitudine inclinationem. Formatur triangulum ex semidiametro terrae nota semidiametro Sphaerae aeris, & radio: in quo triangule noti sunt anguli ad extrema radij, seu inclinationes radij. Quare sicut se habet sinus Inclinationis super aeris cavam superficiem ad semidiametrum terrae, sic se habet sinus inclinationis super terram ad semidiametrum sphaerae compositae ex verra & aere, igitur excessu, super semidiametrum terrae est altitudo aeris quaesita. Exemplum. Sit inclinatio super terram angulus DAO. gr. 90. sinus AO Semidiam. miliaria Sit ADO inclinatio ejusdem super caTe nnm. bam superficiem aeris 88. I Sinm Prodit, DM. excessus aeris super superficiem terra, patulo major dimidio milliari. Quod si fuerit data altitudo aeris, & quaesita inclinatio super aeris cavum; vicissim factus ex semidiametro Terrae & sinu inclinationis super Terram dividetur per semidiametrum sphaerae aeris, quotiens orit sinus inclinationis super cavum acris. Que Quomodo ex refractione quae fit in una certa Raedij inclinatione super aeris caevum, computari possunt inclinationum caeterarum refractiones? Et vicissim refractionum carerarum inclinationes?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
