# Epitome astronomiae Copernicanae 630

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, COPERNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/630
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/630

Postremis mensibus Maio & Iunio Stuccardia postremum libellum dedit: qui quidem etiam in postremâ curarum parte habebatur hactenus: proptereà quòd parum Astronomis liqueret de motibus octauae sphaerae: quae verò dici de hac materia possent, pleraque in Commen tariis Martis, in Epitomes libro III. dudum edito, inque Chartis aliis essent à me concepta. Multa tamen, occasione conuersationis cum Moestlino, veteri duce meo ad capessendum hoc iter Astronomiae Copernicanae, multa per lectionem librorum, quos hactenus in Austria nancisci non poteram, inciderunt; quae nisi hucusque dilata fuisset editio, necessariò praetermittendafuerunt.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
