# Epitome astronomiae Copernicanae 631

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, COPERNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/631
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/631

Interim & littore conspecto nauigationis huius, fine scilicet operis, & submissa Lincio pecuniâ recreatus, tuae Ad. Reuerende D. D. Antoni Praesul in Krembsmunster benignitatis, & fidei argumento, & denique induciis fori, magno quidem meo dolore, interpositis, Iunium itineri Francofurtano & curae typi dedi. Atque hic rursum dum moliuntur operae, dum comuntur pagellae, diagrammata, formae; mensis est: & haec sideria Matrona, quam hactenus vultu & nutibus, morositatem est testata; eam nunc demum postquam ad typum ventum, iurgiis, & probris verborum, & tantum non manibus telisque sancit exercetque. Hanc igitur vobis Ad. Reuerendi, Illustres Generosi Domtni, aduocatam sisto causae, quae mihi ex dilationibus editionis huius tam diuturnis nasci posset; cum hac transigite: huius dicacitatem si vos experti fueritis audiendo, non facile ab eo, qui rem sibi cum illa probat esse, temporis rationes scrupulosius exigetis, praesertim si temporis & operae precium demonstrare possit.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
