Latin
IOANNES KEPLERVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 641
Unproofread scanNot analysed yet
LITOMEU ASTRONOMIAE COPERNICANAE LIBER V. Theoricae Doctrinae secundus. DE CIRCVLIS ECCENtricis, seu Theoriis Planetarum. Si nullos statuis in coelo solidos orbes, etsi omnes Planetarum motus administrantur facultatibus naturalibus, quae sunt ipsis Planetarum corporibus insitae: quaero igitur, quae futura sit astronomiae ratio: videtur enim illa circulorum &Orbium imaginatione carere non posse? ICTORVM illa circulorum &orbium inutili supellectili carere facile potest: at verarum figurarum, in quas ordinantur itinera planetarum, imaginatione tantum ab est, vt priuemus Astronomiam: vt veri astronomi praecipuum opus &labor sit, demonstrare, ex obseruationibus, quas figuras obtineant Orbitae planetariae; talesque comminisci Hypotheses, seu principia physica; vt ex iis figurae demonstrari possint, consentientes cum deductis ex obseruationibus.