# Epitome astronomiae Copernicanae 641

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, IOANNES KEPLERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/641
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/641

LITOMEU ASTRONOMIAE COPERNICANAE LIBER V. Theoricae Doctrinae secundus. DE CIRCVLIS ECCENtricis, seu Theoriis Planetarum. Si nullos statuis in coelo solidos orbes, etsi omnes Planetarum motus administrantur facultatibus naturalibus, quae sunt ipsis Planetarum corporibus insitae: quaero igitur, quae futura sit astronomiae ratio: videtur enim illa circulorum & Orbium imaginatione carere non posse? ICTORVM illa circulorum & orbium inutili supellectili carere facile potest: at verarum figurarum, in quas ordinantur itinera planetarum, imaginatione tantum ab est, vt priuemus Astronomiam: vt veri astronomi praecipuum opus & labor sit, demonstrare, ex obseruationibus, quas figuras obtineant Orbitae planetariae; talesque comminisci Hypotheses, seu principia physica; vt ex iis figurae demonstrari possint, consentientes cum deductis ex obseruationibus.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
