# Epitome astronomiae Copernicanae 642

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, IOANNES KEPLERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/642
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/642

Semel igitur stabilita figura Orbitae Planetariae, in posterum secunda jam & magis popularis erit astronomi exercitatio; calculum astronomicum per hanc genuinam figuram informare, & regere, vel etiam illa figura in materialibus instrumentis expressa non secus, quam solidis antiquorum Orbibus vti, planetarumque cursus per has figuras oculis subiicere. Quam igitur tradis materiam libri quinti, seu Theorica doctrinae secundi, & quo discrimine illam separas à praecedentis quarti & sequentis sexti materiis? Hactenus, libro quarto, Principia physica motuum sinter caetera) sunt demonstrata rationibus & experimentis: Quintus ex hisce principiis physicis formabit figuras Orbitarum planetariarum, earumque figurarum potestates explicabit; vbi erunt excutiendi reconditissimi Geometriae penus. Sextus vero vsum harum figurarum in Theoriis singulorum Planetarum docebit, & in opus producet. Quartus igitur theori. am habet, Quintus organum, Sextus Praxin: Quartus physicus erat, Quintus est Geometricus, Sextus erit proprie Astronomicus. Quot sunt partes libri V. Duae, in prima Eccentricus cum suo Plano, connectuntur cum causis physicis: in secunda traduntur Definitiones terminorum Astronomicorum qui occurrunt communiter in omnibus planetis, circa eccentricum hunc, & explicatur ratio calculi quoad hanc partem. Qualis igitur formatur figura orbita planetariae ex principiis quarti libriphysicis: Si planetae corpus non haberet fibras Magneticas, vt secundum plagam illarum vnam in Boream eliceretur, secundum alteram in Austrum; secundum vnam plagam traheretur versus Solem, secundum reliquam expelleretur: tunc Sol gyratione corporis sui circa suum axem circumferens speciem sui corporis immateriatam per amplissima Mundi spacia, Planetam illâ apprehensum vnâ circumferret, & 1. siquidem ille initio constitisset sub Ecliptica, totum eius iter exactissime in planum Eclipticae ordinaret. 2. eoque in idipsum punctum, vnde factum est initium, semper restitueret. 3.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
