# Epitome astronomiae Copernicanae 643

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, IOANNES KEPLERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/643
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/643

idem esset & corporis Solis, & orbitae planetariae centrum. 4. Ipsa figura orbitae, circulus esset absolutissimus. 5. planeta in aequalibus huius circuli portionibus omnibus, aequalissimâ celeritate veheretur. Sed quia posuimus, in cuius libet planetae corpore duplices inesse fibras: fit igitur permixtione facultatum corporis planetarii & virtutis motricis solaris, vt 1. planeta describat Orbitam ad Eclipticam obliquam: & quia fibrae latitudinis fere quidem in parallelo situ manent toto circuitu, non tamen omnino, quin potius paulatim post multas gyrationes inflectuntur: ideo 2. planum comprehensum orbitâ planetae, proxime quidem est planum perfectum, non tamen omnino; quin potius peracto vno reditu centrum planetarii globi non exacte restituitur ad suum initium, sed nouum circulum decurso & absoluto connectit, in modum circulorum dierum naturalium, de quibus libro tertio, fol. 291. vel in modum fili, quod vermis sericus fundit domunculam sibi circumiiciens & struens, ex plurimorum circulorum connexorum implexione: Qua etiam ratione efficitur vt longissimi excursus ad latera, non omnibus saeculis sub iisdem locis Z odiaci fiant. Et quia fibrae libratoriae planetam faciunt altrinsecus à Sole trahi, è regione verò pelli; ideò planeta 3. describit orbitam circa solem quidem, at non vt circa suum centrum, hoc est à Sole EccenAaaa 2 centricam: efficiturque hac ratione 4. non perfectus circulus, sed à lateribus, paulo angustior & compressior nimirum figurae ellipticae. 5. Ob eandem causam, & quia species corporis solaris, motum planetae concilians in ampliori circulo tenuior & imbecillior est, planeta neque eiusdem celeritatis esse potest in omnibus orbitae partibus, sed tardus in longâ distantiâ à sole, velox in paruâ.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
