Latin
DE INCREMENTO LIBRATIONIS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 651
Unproofread scanNot analysed yet
Linea ex Sole in fibras, habet se instar manubrii in libra, fibrae instar brachii librae; plagae fibrarum, instar lancium: &quod sunt in lancibus pondera; hoc sunt in Planetâ, Attractus ad Solem, vel repulsio ab eodem, &vtrumque quidem ex eodem rerum genere. Nam vt sol trahit planetam: sic terra trahit corpora, ob quem tractum, corpora dicuntur grauia. Sol quidem planetam trahit ex vnâ plagâ, pellit ex altera, &hoc secundum magis &minus: terra verò sine discrimine situs, trahit pondera. Quod igitur est in librâ ponderum inaequalitas: id est in planeta, situs fibrarum ad solem diuersitas: Vbi, planeta idem repraesentat vtrumque librae pondus. Et quemadmodum in librâ, pondus grauius descendit ad terram, leuius ab eâ discedit, ascendens: sic in hoc negocio, totus planetae globus sequitur affectionem plagae praepollentis. Vt, si plaga familiaris plus trahitur à Sole, planeta totus accedit δ ad Solem: sin plaga inimica plus pellitur: totus planetae globus à sole expellitur. Igitur etiam mensura, quâ pugnant ter se pondera librae, dominabitur in huius artractionis &expulsionis dispensatione. Iam verò in librâ, ponderum victoria aestimatur sinu complementi anguli, qui est inter manubrium &brachium ponderis leuioris, vt probabitur. Quare etiam in libratione corporis Planetae versus solem, passio plagae de fibra, soli propioris, vincet passionem plagae aduersae, in proportione sinus complementi anguli, qui est inter radium solis &fibram. Victoriae vero effectus, in motu quidem Planetarum, est fortitudo librationis, cuique loco competens. Hęc igitur fortitudo, seu natum ex illâ librationis incrementum, aestimabitur similiter sinu complementi anguli ad fibras. Sit AD. manubrium seu iugum, etque aequalia AB, AC, brachia in eadem rectà BC. H.