# Epitome astronomiae Copernicanae 652

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE INCREMENTO LIBRATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/652
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/652

sit pondus leuius, dependens à B, I, pondus grauius, à C dependens. Quanta igitur est longitudo brachiorum BC. tantam ha bent altitudinem pondera (quae potestate sunt in B. C. punctis) de quâ inter se contendant: Sit ea DE. Nam si pondus maius totum assem vinceret; brachium BA iungeretur manubrio DA, & maius pondus C, esset in loco altitudinis E. eleuaretque minus ad vsque summum fastigium D. sed quia non totum assem vincit, ducta igitur à fine brachii B. in manubrium DA. perpendicularis BF. ostendit, quod pondus B. tollatur per partem altitudinis FA. & tantum etiam C. pondus deprimitur, scilicet per AG. Vt igitur est DF. ad FE. sic est pondus H. ad pondus I. & vt FE. ad FG. sic pondus I. ad excessum suum super H; & vt DE. ad FG. vel DA ad FA. sic summa ponderum ad excessum. At si BA. statuitur esse sinus totus, FA. erit sinus anguli FBA. qui est complementum anguli FAB. Eodem modo si EA. sit radius solis, BC. fibra magnetica corporis planetarii. H. vel B. vigor expulsionis minor, I. vel C. Vigor attractionis maior, quippe C. soli propius ccipiatur quàm B. tunc si BA refert attractionem valentissimam angulo BAD. nullo; AF. repraesentabit tractionem, angulo BAF. vel GAC. existente. Applica haec etiam ad rationes staterae: Staterae ratio est eadem, hâc solummodò diuersitate, quòd in librâ quidem iugum A. est medium interextremitates brachiorum B. C. ac proinde pondera inaequalia effecerunt, vt BC.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
