# Epitome astronomiae Copernicanae 656

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE SVMMALIBRATIONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/656
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/656

AO. AT. AR. arcuum verò dictorum PK. PG &c. sinus versi erunt PX. PF. PB. PA. PY. PR. Dico totam Diametrum PR. vt sagittam arcus PDR. se habere ad tatam librationem PB. sicut sagittae singulorum arcuum, se habent ad incrementa librationis singula, scilicet PX. ad PM. sic PF ad PI sic PB. ad PF. sic PA. ad PQ. sic PY. ad PV. Nam positum est librationis partes PM. PI. &c. ese in proportione sinuum KX. GF. &c. Iam verò etiam totius sagittae PR. partes PX. PF. &c. sunt in eadem proportione sinuum KX GF. &c. & cum eadem conditione diuisionis infinitae: vbi (non minùs, quàm priùs punctum R. sustinet vicem linea RR. Ergò permutatim partes librationis in eâdem proportione respondent partibus sagittae: & per consequens, quaelibet portio librationis tota a principio P. respondet sagittae suae ro. Vnda ti, in eâdem proportione. Vnde scimus partes PX. XF. diametri PR. vt sagitta consideratae, esse in proportione sinuum KX. GF. qui eas determinant: Demonstrauit Pappus, Mathematicarum collectionum libro V. Prop. XXXVI. Si sphaericum, quod intelligatur sub PGZ. planis parallelis quotcunque vt KW. GZ. &c. secetur; superficiem sphaerici & axem sectionum, vt PR.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
